HISTORIA LIBRI I REGUM

CAPUT XVII: De bello Philisthiim contra Israel, et de morte Goliae

#I Reg. XVII#Job II#I Reg. XVIII

Factum est autem ut congregarentur Philisthiim adversus Israel in praelium. Porro Saul, et Israel castrametati sunt in valle Terebinthi, sub qua abscondit Jacob idola. Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum Goliath Gethaeus de semine giganteo, altitudinis sex cubitorum, et palmi. Iste spurius dictus est, quia de ignobili patre, id est gentili, et nobili matre, id est Judaea natus erat. Spurius et hybrida dicitur ignobilis ex patre, sicut manzer, et nothus ex matre. Hic exprobrabat Israel quod servi essent Philisthinorum, et proponebat eis monarchiam, ita ut quorum vinceretur athleta, servi essent aliorum. Hebraei autem stupebant, et metuebant eum nimis. Sic dicebat Goliath quadraginta diebus. Erant autem tres majores fratres David in exercitu, et misit eis Isai per manum David ephi polentae, et decem panes, et tribuno sub quo militabant decem formellas casei, id est decem caseos parvos et recentes. Hebraeus habet decem sectiones casei. Hoc est decem genera, et diversitates casei, et praecepit ut secum afferret pignora fratrum, id est libellos repudii. Mos erat euntibus ad bellum, ut libellos repudii darent uxoribus, ut, si caperentur nec redirent usque ad tres annos, liceret uxoribus nubere cui vellent. Cumque David venisset ad locum certaminis, egrediebantur enim singulis diebus aliqui praeliantes, ecce ascendebat Goliath exprobrans ut heri, et nudiustertius, et fugerunt Israelitae a facie ejus, et admirans David, audivit a pluribus viris: Qui percusserit istum, ditabit eum rex, et dabit ei filiam suam. Cumque audiret eum Eliab frater ejus talia sciscitantem, increpabat eum, timens ne pugnaret et occumberet. Et respondit David. Quid feci? Nunquid non verbum est [sup., dignum increpatione]? Quasi dicat: Cur pro solo verbo increpas me? Vel ita: Verbum tantum est, et non res, id est non animo pugnandi hoc dico, sed ut rem sciam. Nuntiata sunt ante verba David ad Saul, et ait ad regem: Ego servus tuus pugnabo adversus Philisthaeum. Cumque prohiberet eum Saul, quia puer esset, addidit: Ego servus tuus interfeci leonem et ursum, cum invasissent gregem. Erit igitur hic incircumcisus quasi unus ex eis, Domino me liberante. Tunc induit eum Saul armis suis: et deposuit ea David, quia non habebat armorum consuetudinem, et tulit in manu baculum pastoralem, et elegit de torrente quinque lapides limpidissimos, id est planos et volubiles, et misit eos in peram pastoralem, id est vas quo lac mulgebat, vel ferebat panem, et fundam manu tulit, et processit adversus Philisthaeum. Qui contempsit David, et ait: Nunquid ego canis sum, quia tu venis ad me cum baculo. Cui respondit David. Tu venis ad me cum armis, ego autem venio ad te in nomine Domini, ut sciat hodie universa ecclesia haec, quia non in gladio salvat Dominus. Cumque jecisset lapidem, funda percussit eum in fronte. Secundo quoque, et tertio lapide percussit eum in eodem loco, et tertio jactu dejecit eum, et currens eduxit gladium illius, et praecidit caput ejus. Hic fabulantur quidam Judaei, quod ferrum galeae loricae obsequium praestitit Domino, dans locum lapidi, ut intraret ad hominem occidendum, et ob hoc deinceps circumcisio facta est cum cultello ferreo, quae prius fiebat petrino. Fugerunt itaque Philisthaei, et Israel persecutus est eos, usque ad portas Accaron. Tulit autem David caput, et gladium, et posuit in tabernaculo suo: longo tempore post tulit illa in Jerusalem, Hebraeus non habet suo. Ob hoc creditur quod in trophaeum posuit ea in tabernaculo Domini. Unde postea Abimelech accepit gladium. Cumque rediisset David a praelio, ait Saul ad Abner: De qua stirpe est hic adolescens? Forsan volens scire, cui daturus esset filiam. Nec recognovit eum Saul, quia aliquandiu absens fuerat, et alteratus per excogitationem mali spiritus, factus erat labilis memoriae . Et respondit Abner: Vivit anima tua, rex, si novi eum, id est per vitam tuam non novi eum, vel per exsecrationem. Hebraei enim saepe nominant mala a contrariis eorum, ut ibi: Benedic Domino, et morere. Cumque quaesisset Saul a David, quis esset, ait: Filius sum servi tui Isai. Et tunc anima Jonathae conglutinata est animae David, et inierunt foedus: et dedit Jonathas David vestimenta sua, usque ad arcum, et gladium, et balteum.